Jesus Crucified

Jesus Crucified
Jesus Christ have mercy on us

Holy Tridentine Mass - Santa Missa Tridentina.

quinta-feira, 20 de novembro de 2014

Latin Mass - Good Friday (Latin only)


FERIA SEXTA IN PASSIONE ET MORTE DOMINI
I Classis
DE SOLEMNI ACTIONE LITURGICA
POSTMERIDIANA
IN PASSIONE ET MORTI DOMINI
Statio ad S. Crucem in Ierusalem
Solemnis Actio liturgica celebranda est horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam; si vero ratio pastoralis id suadeat, inchoari potest inde a meridie, vel tardiori hora, non autem ultra horam nonam serotinam.

Hoc die sacra Communio fidelibus distribui postest unice inter solemnem Actionem liturgicam postmeridianam, exceptis iis qui in periculo mortis sunt constitui. 
1. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.
2. Solemnis Actio liturgica postmeridiana huius feriæ, ubi deest copia clericorum et sacerdotum, peragitur a celebrante cum assistentia ministrantium, ut suis locis notabitur; ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut in choro actioni liturgicæ assistant.
3. Itaque, unusquisque suis choralibus vestimentis induitur; celebrans et diaconus, amictu, alba et cingulo induti, sumunt stolam nigram; subdiaconus accipit amictum, albam et cingulum.
DE PRIMA PARTE ACTIONIS LITURGICÆ
SEU DE LECTIONIBUS
4. Omnibus sic paratis, incipit processio per ecclesiam ad altare, sub silentio.
5. Clerici, ministri, seu ministrantes, et celebrans, cum ad altare pervenerint, eidem altari reverentiam faciunt; deinde, celebrans et ministri sacri, non vero ministrantes, in faciem procumbunt, reliqui vero adeunt scamna in choro, ibique manent, genibus flexis et profunde inclinati: omnesque in silentio aliquamdiu orant.
6. Signo dato, omnes se erigunt, sed genuflexi manent; solus celebrans, stans ante gradus altaris, dicit, manibus iunctis et in tono feriali, sequentem Orationem:
Oratio:
Deus, qui peccáti véteris hereditáriam mortem, in qua posteritátis genus omne succésserat, Christi tui, Dómini nostri, passióne solvísti: da, ut, confórmes eídem facti; sicut imáginem terrénæ natúræ necessitáte portávimus, ita imáginem cæléstis grátiæ sanctificatióne portémus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
Omnes respondent: Amen.
 7. Oratione completa, celebrans et ministri, seu ministrantes, ad sedilia pergunt. Interim ponitur legile nudum in medio presbyterii, et lector incipit primam lectionem, omnibus sedentibus et auscultantibus. Incipitur vero sine titulo, ac clauditur absque Deo grátias.
7a. Deficiente lectore, ipse celebrans, stans in loco suo, legit lectionem.
Lectio prima
Osee 6, 1-6
Hæc dicit Dóminus: In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum: quia ipse cepit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, et serótinus terræ. Quid fáciam tibi, Ephraïm? Quid fáciam tibi, Iuda? misericórdia vestra quasi nubes matutína: et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, occídi eos in verbis oris mei: et iudícia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium, et sciéntiam Dei, plus quam holocáusta.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
 Responsorium. Habacuc 3. 2-3
Dómine, audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi. V. In médio duórum animálium innotescéris: dum appropinquáverint anni, cognoscéris: dum advénerit tempus, ostendéris. V. In eo, dum conturbáta fúerit ánima mea: in ira, misericórdiæ memor eris. V. Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso, et condénso. V. Opéruit cælos maiéstas eius: et laudis eius plena est terra.
8. Responsorio absoluto, omnes surgunt; celebrans, stans ad sedile, dicit Orémus, diaconus: Flectámus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono: Leváte, omnes surgunt, et celebrans, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit Orationem.
8a. Celebrans, manens in loco suo, dicit: Orémus, Flectámus génua, et brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit: Leváte; deinde surgit, et, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit Orationem.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Deus, a quo et Iudas reátus sui pænam, et confessiónis suæ latro præmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Iesus Christus, Dóminus noster, divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum vivit et regnat.
9. Oratione expleta, sequitur altera lectio, a subdiacono dicenda ad legile, item sine titulo, et sine Deo grátias in fine. Celebrans ceterique omnes, sedentes, auscultant.
9a. Lectionem legat lector ad legile; secus vero ipse celebrans, stans in loco suo.
Lectio altera Exod. 12, 1-11
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægypti: "Mensis iste, vobis princípium ménsium, primus erit in ménsibus anni. Loquímini ad univérsum coetum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis huius tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui iunctus est dómui suæ, iuxta númerum animárum, quæ suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: iuxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis huius; immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine eius, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus eius, et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit, igne comburétis. Sic autem comedétis illum: Renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase, id est tránsitus, Domini.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
Responsorium. Ps. 139, 2-10 et 14
Eripe me, Dómine, ab hómine malo: a viro iníquo líbera me. V. Qui cogitavérunt malítias in corde: tota die constituébant prælia. V. Acuérunt linguas suas sicut serpéntes: venénum áspidum sub lábiis eórum. V. Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis líbera me. V. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: abscondérunt supérbi láqueum mihi. V. Et funes extendérunt in láqueum pédibus meis: iuxta iter scándalum posuérunt mihi. V. Dixi Dómino: Deus meus es tu: exáudi, Dómine, vocem oratiónis meæ. V. Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: obúmbra caput meum in die belli. V. Ne tradas me a desidério meo peccatóri: cogitavérunt advérsum me: ne derelínquas me, ne umquam exalténtur. V. Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos. V. Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vulto tuo.
10. Absoluta altera lectione cum suo responsorio, ponuntur in latere evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda et proceditur ad cantum vel lectionem historiæ passionis Domini secundum Ioánnem, hoc modo: cantatur vel legitur a ministris, saltem in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus, et absque incenso, facta altari reverentia, ante celebrantem sistunt; super eos, profunde inclinatos, celebrans media voce dicit:
 Dóminus sit in córdibus vestris, et in lábiis vestris. Ipsi vero, erigentes se, respondent: Amen.
Tunc, iterum facta altari reverentia, procedunt ad latus evangelii, ibique, super nudum legile, incipiunt cantare vel legere historiam passionis Domini, omnibus auscultantibus.
10a. Historiam Passionis Domini legit vel cantat celebrans, clara et distincta voce. Antequam incipiat, dicit, in medio presbyterii, profunde inclinatus, secreto:
 Dóminus sit in corde meo, et in lábiis meis. Amen.
Tunc, facta altari reverentia, vadit ad latus evangelii, ibique, super nudum legile, incipit legere vel cantare historiam passionis Domini.
11. Evangelium Passionis et Mortis Domini secundum Ioannem, 18, 1-40; 19, 1-42
 Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Ioánnem
In illo témpore: Egréssus est Iesus cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli eius. Sciébat autem et Iudas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Iesus convénerat illuc cum discípulis suis. Iudas ergo, cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisæis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis.
Iesus ítaque sciens ómnia, quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis + Quem quæritis ? C. Respondérunt ei: S. Iesum Nazarénum C. Dicit eis Iesus: + Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradébat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. Iterum ergo interrogávit eos: + Quem quæritis? C. Illi autem dixérunt: S. Iesum Nazarénum. C. Respóndit Iesus: + Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sínite hos abíre. C. Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam.
Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum: et abscídit aurículam eius déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: + Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Iudæórum comprehendérunt Iesum, et ligavérunt eum.
Et adduxérunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphæ, qui erat póntifex anni illíus. Erat autem Cáiphas, qui consílium déderat Iudaéis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo. Sequebátur autem Iesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Iesu in átrium pontíficis.
Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. Dicit ergo Petro ancílla ostiária: S. Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefáciens se.
Póntifex ergo interrogávit Iesum de discípulis suis, et de doctrína eius. Respóndit ei Iesus: + Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Iudæi convéniunt: et in occúlto locútus sum nihil. Quid me intérrogas? intérroga eos, qui audiérunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ díxerim ego. C. Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Iesu, dicens: S. Sic respóndes pontífici? C. Respóndit ei Iesus: + Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
C. Et misit eum Annas ligátum ad Cáipham pontíficem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discípulis eius es? C. Negávit ille, et dixit: S. Non sum. Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus eius, cuius abscídit Petrus aurículam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit.
Addúcunt ergo Iesum a Cáipha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent Pascha. Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? C. Respondérunt, et dixérunt ei: S. Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum C. Dixit ergo eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et secúndum legem vestram iudicáte eum. C. Dixérunt ergo ei Iudæi: S. Nobis non licet interfícere quemquam C. Ut sermo Iesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus.
Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus, et vocávit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudæórum? C. Respóndit Iesus: + A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? C. Respóndit Pilátus: S. Numquid ego Iudæus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi; quid fecísti? C. Respóndit Iesus: + Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Iudæis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit ítaque ei Pilátus: S. Ergo rex es tu? C. Respóndit Iesus: + Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilátus: Quid est véritas? C. Et, cum hoc dixísset, íterum exívit ad Iudæos, et dicit eis: S. Ego nullam invénio in eo causam. Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis Regem Iudæórum? C. Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: S. Non hunc, sed Barábbam. C. Erat autem Barábbas latro.
Tunc ergo apprehéndit Pilátus Iesum, et flagellávit. Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti eius: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: S. Ave, Rex Iudæórum C. Et dabant ei álapas.
Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: S. Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis, quia nullam invénio in eo causam. C. (Exívit ergo Iesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum). Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: S. Crucifíge, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. C. Respondérunt ei Iudæi: S. Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. C. Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit
Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem respónsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilátus: S. Mihi non lóqueris? nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te? C. Respóndit Iesus: + Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea, qui me trádidit tibi, maius peccátum habet. C. Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Iudæi autem clamábant dicéntes: S. Si hunc dimíttis, non es amícus Cæsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Cæsari C. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Iesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudæis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamábant: S. Tolle, tolle, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Regem vestrum crucifígam? C. Respondérunt pontífices: S. Non habémus regem, nisi Cæsarem. C. Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur.
Suscepérunt autem Iesum, et eduxérunt. Et báiulans sibi crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos, hinc et hinc, médium autem Iesum.
Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. Hunc ergo títulum multi Iudæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Iesus. Et erat scriptum hebráice, græce, et latíne. Dicébant ergo Piláto pontífices Iudæórum: S. Noli scríbere, Rex Iudæórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæórum C. Respóndit Pilátus: S. Quod scripsi, scripsi.
C. Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta eius et fecérunt quátuor partes: unicuíque míliti partem, et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Dixérunt ergo ad ínvicem: S. Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cuius sit. C. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem hæc fecérunt.
Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Iesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: + Múlier, ecce fílius tuus. C. Deínde dicit discípulo: + Ecce mater tua C. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Póstea sciens Iesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: + Sitio. C. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Cum ergo accepísset Iesus acétum, dixit: + Consummátum est. C. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Iudæi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies ille sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis, et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Post hæc autem rogávit Pilátum Ioseph ab Arimathæa, eo quod esset discípulus Iesu, occúltus autem propter metum Iudæórum, ut tólleret corpus Iesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodémus, qui venérat ad Iesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ, et áloës quasi libras centum. Accepérunt ergo corpus Iesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Iudæis sepelíre. Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Ibi ergo propter Parascéven Iudæórum, quia iuxta erat monuméntum, posuérunt Iesum.

DE SECUNDA PARTE ACTIONIS LITURGICÆ SEU DE ORATIONIBUS SOLEMNIBUS QUÆ ETIAM "ORATIO FIDELIUM" DICUNTUR
12. Cantu vel lectione historiæ passionis Domini absoluto, celebrans assumit pluviale nigri coloris; diaconus et subdiaconus induunt dalmaticam vel tunicellam eiusdem coloris.
Interim vero duo acolythi, vel ministrantes, unam tantum tobaleam super altare extendunt, locantes librum in medio.
Tunc celebrans, comitantibus ministris, vel ministrantibus, accedit ad altare, quod, ascendens, osculatur in medio, et stans ibidem, ante se habens librum, incipit orationes solemnes, ministris sacris hinc inde adstantibus.
13. Dicuntur autem hoc ordine:
Præcedit celebrantis præfatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus iunctis; deinde celebrans dicit: Orémus, diaconus: Flectámus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono: Leváte, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
13a. Celebrans dicit: Oremus, Flectámus génua, et brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit: Leváte, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
1. Pro Sancta Ecclesia
Orémus dilectíssimi nobis, pro Ecclésia sancta Dei: ut eam Deus et Dóminus noster pacificáre, et adunáre, et custodíre dignétur toto orbe terrárum: subiíciens ei principátus, et potestátes: detque nobis quiétam et tranquíllam vitam degéntibus, glorificáre Deum Patrem omnipoténtem.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti: custódi ópera misericórdiæ tuæ; ut Ecclésia tua, toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per eúndem Dóminum. Omnes R. Amen.
2. Pro Summo Pontifice
Orémus et pro beatíssimo Papa nostro N.: ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumem custódiat Ecclésiæ suæ sanctæ, ad regéndum pópulum sanctum Dei.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, cuius iudício univérsa fundántur: réspice propítius ad preces nostras, et eléctum, nobis Antístitem tua pietáte consérva; ut christiána plebs, quæ te gubernátur auctóre, sub tanto Pontífice, credulitátis suæ méritis augeátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Omnes R. Amen.
3. Pro Omnibus Ordinibus Gradibusque Fidelium
 Orémus et pro ómnibus Epíscopis, Presb_teris, Diacónibus, Subdiacónibus, Acólythis, Exorcístis, Lectóribus, Ostiáriis, Confessóribus, Virgínibus, Víduis: et pro omni pópulo sancto Dei.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, cuius Spíritu totum corpus Ecclésiæ sanctificátur, et régitur: exáudi nos pro univérsis ordínibus supplicántes; ut grátiæ tuæ múnere, ab ómnibus grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum...in unitáte eiúsdem. Omnes R. Amen.
4. Pro Res Publicas Moderantibus
Orémus et pro ómnibus res públicas moderántibus, eorúmque ministériis et potestátibus: ut Deus et Dóminus noster mentes et corda eórum secúndum voluntátem suam dírigat ad nostram perpétuam pacem.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt ómnium potestátes et ómnium iura populórum: réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte regunt; ut ubíque terrárum, déxtera tua protegénte, et religiónis intégritas, et pátriæ secúritas indesinénter consístat. Per Dóminum. Omnes R. Amen.
5. Pro Catechumenis
Orémus et pro catechúmenis nostris: ut Deus et Dóminus noster adapériat aures præcordiórum ipsórum, ianuámque misericórdiæ; ut per lavácrum regeneratiónis accépta remissióne ómnium peccatórum, et ipsi inveniántur in Christo Iesu Dómino nostro.
 Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole fecúndas: auge fidem et intelléctum catechúmenis nostris; ut, renáti fonte baptísmatis, adoptiónis tuæ fíliis aggregéntur. Per Dóminum. Omnes R. Amen.
6. Pro Fidelium Necessitatibus
 Orémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut cunctis mundum purget erróribus: morbos áuferat: famem depéllat: apériat cárceres: víncula dissólvat: peregrinántibus réditum: infirmántibus sanitátem: navigántibus portum salútis indúlgeat.
 Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, mæstórum consolátio, laborántium fortitúdo: pervéniant ad te preces de quacúmque tribulatióne clamántium; ut omnes sibi in necessitátibus suis misericórdiam tuam gáudeant affuísse. Per Dóminum. Omnes R. Amen.
7. Pro Unitate Ecclesiæ
 Orémus et pro hæréticis, et schismáticis: ut Deus et Dóminus noster éruat eos ab erróribus univérsis; et ad sanctam matrem Ecclésiam Cathólicam, atque Apostólicam revocáre dignétur.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui salvas omnes, et néminem vis períre: réspice ad ánimas diabólica fraude decéptas; ut, omni hærética pravitáte depósita, errántium corda resipíscant, et ad veritátis tuæ rédeant unitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum. Omnes R. Amen.
8. Pro Conversione Iudæorum
Orémus et pro Iudæis: ut Deus et Dóminus noster áuferat velámen de córdibus eórum; ut et ipsi agnóscant Iesum Christum Dóminum nostrum.
 Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui Iudeos étiam a tua misericórdia non repéllis: exáudi preces nostras, quas pro illíus pópuli obcæcatióne deférimus; ut, ágnita veritátis tuæ luce, quæ Christus est, a suis ténebris eruántur. Per eúndem Dóminum. Omnes R. Amen.
9. Pro Conversione Infidelium
Orémus et pro pagánis: ut Deus omnípotens áuferat iniquitátem a córdibus eórum; ut relíctis idólis suis, convertántur ad Deum vivum et verum, et únicum Fílium eius Iesum Christum, Deum et Dóminum nostrum.
Orémus. V. Flectámus génua. R. Leváte.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui non mortem peccatórum, sed vitam semper inquíris: súscipe propítius oratiónem nostram, et líbera eos ab idolórum cultúra; et ággrega Ecclésiæ tuæ sanctæ, ad laudem et glóriam nóminis tui. Per Dóminum. Omnes R. Amen.


DE TERTIA PARTE ACTIONIS LITURGICÆ
SEU DE SOLEMNI SANCTÆ CRUCIS ADORATIONE

14. Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmaticam vel tunicellam; et datur initium solemni adorationi sanctæ Crucis.
Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removeri possit.
15. Primum portatur sancta Crux e sacristia in medium presbyterii, omnibus stantibus. Portatur autem hoc modo: Celebrans et subdiaconus manent ad sedilia stantes: diaconus cum acolythis seu ministrantibus, adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem ad ecclesiam: præcedunt acolythi, seu ministrantes, sequitur diaconus cum Cruce, medius inter alios duos acolythos, seu ministrantes, candelabra accensa gestantes.
Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit.
15a. Celebrans cum ministrantibus sacristiam adit, indeque, ut supra, portat Crucem ante altare.
16. Tum proceditur ad detectionem sanctæ Crucis, hoc modo:
Celebrans, accendens ad latus epistolæ, ibique, stans in plano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps iuvatur in cantu a ministris sacris, usque ad Veníte adorémus, quod cantatur a schola, comitantibus omnibus adstantibus.
Cantu finito, omnes in genua se prosternunt, celebrante excepto, et parvo momento in silentio adorant.
Deinde celebrans ascendit altare in latere epistolæ, et detegit brachium dextrum Crucifixi; tunc elevans Crucem paulisper, adiuvantibus, si opus sit, ministris sacris, altius quam primo, cantat iterum Ecce lignum Crucis, aliis prosequentibus, et, post cantum, procumbentibus, ut supra.
Denique celebrans procedit ad medium altaris, et detegit Crucem totaliter, ac elevans eam, tertio altius incipit Ecce lignum Crucis, aliis, ut supra, prosequentibus, et post cantum adorantibus.
Duo autem acolythi, seu ministrantes, cum candelabris accensis comitantur Crucem, a dextris et a sinistris celebrantis.
16a. Celebrans, in detegenda sancta Cruce, adiuvatur a ministrantibus; antiphonam vero Ecce lignum Crucis, usque ad Veníte, adorémus cantat solus.


ANTIPHONA AD DETEGENDAM S. CRUCEM

Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit.
Omnes R. Veníte, adorémus.

17. Post detectionem Crucis sequitur eiusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam detecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altaris, et facie ad populum versa, eam hinc inde ita per bracchia sustentant, ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in lateribus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem.
Tunc incipit adoratio sanctæ Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur.
18. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu ministrantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, præmissa simplici genuflexione.
Si parochus aut rector ecclesiæ prævideat, adorationem sanctæ Crucis, prout supra præscribitur, ob ingentem populi concursum, vix aut non sine boni ordinis et devotionis detrimento peragi posse, tunc cæremonia hoc modo peragitur: celebrans, postquam clerus, si adsit, et ministrantes adorationem expleverint, sanctam Crucem e manibus ministrantium sumat et, in summitate gradum altaris consistens, paucis verbis populum ad sanctæ Crucis adorationem invitet eamque altius elevatam teneat, per breve tempus a fidelibus in silentio adorandam.
19. Dum autem sanctæ Crucis adoratio peragitur, cantantur a schola, in duos choros divisa, sic dicta Improperia , et alia quæ sequuntur; celebrans, ministri sacri, et ministrantes, ceterique omnes, qui adorationem sanctæ Crucis peregerunt, sedentes auscultant.
Cantus vero eousque producitur, prout adorantium numerus requirit. Concluditur tamen semper cum doxologia: Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, ut infra:


IMPROPERIA

Partes quæ ad singulos spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus), et 2 (chorus secundus); quæ autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2.


I
1 et 2 Pópule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristávi te? Respónde mihi !
V. Quia edúxi te de terra Æg_pti: parásti Crucem Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyros.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison h_mas.
2 Sanctus Immortális, miserére nobis.
1 et 2 Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyrós.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison h_mas.
2 Sanctus Immortális, miserére nobis.
1 et 2 Quid ultra débui fácere tibi, et non feci ? Ego quidem plantávi te víneam eléctam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti, et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyrós.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison h_mas.
2 Sanctus Immortális, miserére nobis.


II
1 Ego propter te flagellávi Æg_ptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego edúxi te de Æg_pto, demérso Pharaóne in Mare rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego ante te præívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad prætórium Piláti.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego propter te Chananæórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego dedi tibi sceptrum regále, et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.
1 Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi.


III
1 et 2 Antiphona. Crucem tuam adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
1 Psalmus 66, 2. Deus misereátur nostri et benedícat nobis.
2 Illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
1 et 2 Antiphona Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.


IV
1 et 2 Antiphona Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.
Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.

1 Hymnus Pange, lingua, gloriósi láuream certáminis,
Et super Crucis trophæo dic triúmphum nóbilem:
Quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.

1 De paréntis protoplásti fraude Factor cóndolens,
Quando pómi noxiális in nécem mórsu ruit:
Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.

1 Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat:
Multifórmis proditóris ars ut artem fálleret:
Et medélam ferret inde, hostis unde læserat.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.

1 Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris natus, orbis Cónditor:
Atque ventre virgináli carne amíctus pródiit.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.

1 Vagit infans inter arcta cónditus præsépia:
Membra pannis involúta Virgo Mater álligat:
Et Dei manus, pedésque stricta cingit fáscia.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.

1 Lustra sex qui iam perégit, tempus implens córporis,
Sponte líbera Redémptor passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur immolándus stípite.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.

1 Felle potus ecce languet; spina, clavi, láncea
Mite corpus perforárunt, unda manat et cruor:
Terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine !

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.

1 Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas:
Et supérni membra Regis tende miti stípite.

2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.

1 Sola digna tu fuísti ferre mundi víctimam:
Atque portum præparáre arca mundo náufrago,
Quam sacer cruor perúnxit, fusus Agni córpore.

2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine.
Conclusio numquam omittenda :

1 Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória:
Æqua Patri Filióque, par decus Paráclito:
Uníus Triníque nomen laudet univérsitas. Amen.
2 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet.


DE QUARTA PARTE ACTIONIS LITURGICÆ
SEU DE COMMUNIONE

20. Adoratione Crucis expleta, ipsa Crux ab acolythis, vel ministrantibus, qui eam sustentaverant, comitantibus aliis duobus acolythis, vel ministrantibus, cum candelabris accensis, reportatur ad altare, ibique collocatur in medio, et quidem, si altaris dispositio id permittat, adeo in altum ut commode a fidelibus conspici possit, quin celebranti in cæremoniis sequentibus, super altare peragendis, incommodum præbat. Candelabra vero accensa deponuntur super altare.

21. Postea celebrans et diaconus, dimissa stola nigri coloris, assumunt paramenta violacea, scilicet celebrans stolam et planetam, diaconus stolam et dalmaticam, subdiaconus vero tunicellam.
22. Deinde diaconus, delata bursa super altare, extendit corporale, more solito; acolythus autem, vel ministrans, deponit super altare vas aquæ cum purificatorio, ad abluendos et abstergendos digitos post communionem, et librum disponit in latere Evangelii.
22a. Antequam processio inchoetur, sacerdos defert et explicat corporale super altare, more solito.
23. Rebus ita dispositis, reportatur Sacramentum e loco repositionis ad altare maius pro communione peragenda. Portatur autem hoc modo:
Celebrans et subdiaconus, clerus et populus manent in suis locis, sub silentio.
Diaconus cum duobus acolythis, et alio clerico ad umbellam portandam, accedunt ad altare repositionis, in quo præsto sint duo candelabra cum cereis accensis, postmodum ab acolythis sumenda.
Ad altare repositionis genua flectunt; tunc diaconus extrahit sacram pyxidem e tabernaculo seu capsa, et assumpto velo humerali albi coloris, pyxidem extremitatibus eiusdem veli cooperit et ad altare maius defert.
23a. Omnia fiunt ipsum celebrantem cum suis ministrantibus.
24. Procedunt ordine quo venerunt: super Sacramentum defertur umbella; acolythi hinc inde procedentes candelabra accensa gestant, omnes in genua procumbunt. Interim schola cantat sequentes antiphonas:
1 Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per Crucem tuam redemísti mundum.
2 Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberáti sumus: fructus árboris sedúxit nos, Fílius Dei redémit nos.
3 Salvátor mundi, salva nos: qui per Crucem et Sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.
25. Cum ad altare maius pervenerint, illud ascendunt, diaconus sacram pyxidem super corporale, acolythi autem candelabra super altare deponunt. Genuflexione peracta, diaconus dimittit velum humerale et se retrahit ad latus epistolæ; acolythi vero descendunt hinc inde, et genuflectunt in infirmo gradu altaris.
26. Tunc celebrans et subdiaconus accedunt ad altare, utroque genu adorant, illud ascendunt, et facta, una cum diacono, genuflexione, celebrans clara voce recitat, non cantat, præfationem orationis dominicæ: Orémus. Præcéptis salutáribus móniti.
Totum vero Pater noster, cum sit precatio ad communionem, omnes præsentes, clerici et fideles, una cum celebrante, solemniter, graviter et distincte recitant, lingua latina, addito quoque ab omnibus Amen.
Celebrans, iunctis manibus, dicit solus:

Orémus. Præcéptis salutáribus móniti, et divína  institutióne formáti, audémus dícere:

Celebrans item iunctis manibus, et omnes præsentes prosequuntur:

Pater noster qui es in cælis:
Sanctificétur nomen tuum.
Advéniat regnum tuum.
Fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie:
Et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Amen.

27. Celebrans solus, clara et distincta voce atque manibus extensis, prosequitur:
Líbera nos, quæsumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus, et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, non signat se da propítius pacem in diébus nostris: ut ope misericórdiæ tuæ adiúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculórum. Et ab omnibus respondetur: Amen.
28. Et continuo celebrans recitat, submissa voce, sequentem Orationem, de more inclinatus, manibusque iunctis super altare positis:
Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, quod ego, indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem; sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
29. Tum discooperit pyxidem, et, facta genuflexione, accipit sacram particulam et, tenens illam super pyxidem, inclinatus et pectus percutiens, ter dicit, more solito:
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
30. Postea, signans se Sacramento, adiungit submissa voce:
Corpus Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Et sumit Corpus reverenter, ac paululum in meditatione Sacramenti quiescit.
31. Et continuo diaconus facit confessionem. Tunc celebrans, facta genuflexione, conversus ad populum, manibus iunctis ante pectus, clara voce dicit:
Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam. Omnes respondent: Amen.
Celebrans prosequitur:
Indulgéntiam, absolutiónem, + et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus.
Omnes respondent: Amen.
32. Deinde ad altare se convertit, genuflectit, apprehendit pyxidem, et more solito conversus ad populum, in medio altaris, dicit clara voce:
 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Mox subdit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea; Quod iterum ac tertio repetit.
Et procedit ad distributionem Communionis, ut supra feria V in Cena Domini, n. 29, dictum est. Sacerdotes vero stolam violaceam deferunt.
33. Dum sacra Communio distribuitur, cani potest psalmus 21, Deus meus, Deus meus; vel unum aliudve Responsorium ex Matutino huius feriæ VI.
34. Communione absoluta, celebrans digitos abluit in vase, ac purificatorio abstergit, nihil dicens; pyxidem vero in tabernaculo reponit.
35. His completis, celebrans stans in medio altaris, habens ante se librum, a dextris et a sinistris ministros sacros, dicit pro gratiarum actione, in tono feriali et manibus iunctis, tres sequentes Orationes, omnibus stantibus et Amen respondentibus.
 Orémus. Oratio prima
Super pópulum tuum, quæsumus, Dómine, qui passiónem et mortem Fílii tui devóta mente recóluit, benedíctio copiósa descéndat, indulgéntia véniat, consolátio tribuátur, fides sancta succréscat, redémptio sempitérna firmétur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Orémus. Oratio secunda
Omnípotens et miséricors Deus, qui Christi tui beáta passióne et morte nos reparásti: consérva in nobis óperam misericórdiæ tuæ; ut, huius mystérii participatióne, perpétua devotióne vivámus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
 Orémus. Oratio tertia
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos ætérna protectióne sanctífica, pro quibus Christus, Fílius tuus, per suum cruórem, instítuit paschále mystérium. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
36. Celebrans et ministri sacri de altari descendunt et, facta genuflexione, una cum acolythis, seu ministrantibus, in sacristiam revertuntur.
37. In choro dicitur completorium, candelis exstinctis, et absque cantu.
38. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reportatur, forma simplici, ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et denudatur altare.